- LARIX
- LARIXatbor est, cuius folium, cortex, resina, spongia, oleum et aqua, Medicis feliciter famulantur, inprimis piluloe ex agarico et agaricus trochiscatus (spongia ist ipsa) in dissolvendo et evacuando. Formicoe congerunt lacrimulas et radicum et arboris in suas caveas, unde susfumigia fiunt laudatissima, vel ipso ture gratiora. Sic et nobis Libanus fuerit thurifera et cedrus, Auctor Anon.Sinoe et Eur. c. 35. Ceterum Plin. l. 6. c. 10. nec ardet, nec carbonem facit, nec alio modo ignis vi consumitur ---- picea magis alta, crassiore loevioreque cortice, folio villosior, pinguior et densior, molliorque fiexu, cui inter arbores quoque, quae cariem vetustatemque non sentiunt, recensetur, c. 40. ut et inter eas, quae pondus vâlide sustinent, c. 42. Altitudinem eius quod attinet, idem alibi sub Tiberii principatu visam Romoe laricis trabem, longam pedes viginti supra centum, bipedali crassitie oequali, refert. Vide plura de hac arbore, apud eund. l. 14. c. 16. l. 16. c. 18. 25. et 39. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.